Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 148

Precedente Successiva

Arist. in 2. de Anim. vegetativa anima, non autem sensitiva praeditae
ad parent, propterea, quod (ait) operationes sensus in eis et organa
non reperiuntur, qui nihilominus non modo sensus sed et rationis
actus in eis agnovit alias, ( 2. Phys.) quando ostendit operari propter
finem, fructus videlicet ut aeternentur; spinas ad defensionem,
et folia ad tegendum. At animam dat plantis, sed quomodo animam
absque sensu? quia carent oculis et auribus? imo ostendimus
haec non esse sensus, sed vias fenestrasque ad sentientem spiritum, ut
S.Chrysost. et S.August. docuerunt, Echinus enim caret. At vel tactum
non debuisset eis auferre, quippe cum radices ori animais similes, terrae
immersas ad fugendum nutrimentum in eis agnoverit: Quapropter
et gustum eis tribuere debuisset. Palam enim est, non omnem
plantam omni in loco nutriri et gigni. Piper enim India producit
non autem Italia. Arangia Italia nutrit non Germania. Nutritur
ergo planta terrestri ex fluore sibi connatrali ac simili, cumque exugit,
itaque in dissimilem transplantata locum non exugit, quia
consimilem non invenit, proptereaque moritur. Nec ex toto
solo nutritur, at ex liquido. Idcirco circa fodimus, ut penetret
sol, et liquefaciat solum fermentetque ita, ut possit in alimentum
converti. Ideoque fimum calidum pinguemque radicibus apponimus.
Planta ergo secernit utilem ab inutili succo. Ergo sentit quid
servet, quidve non conservet. Hocque palam in aestate faciunt
quando nimio ab aestu sunt squalidae et demortuae, comas demissae,
velut afflicta animalia: At superveniente pluvia subito revirescunt,
comas attollunt, vivificantur, formosaeque redduntur, ac manifestae
letitiae sensum ostentant et refectionis, sicut post inediam ac laborem
homines invenientes cibum: Ne hoc Virgium latuit.
~ Praeterea quo pacto distribui posset nutrimentum per totum corpus,
tanto ordine, transmittendo partes solidiores ad ossa, lentas ad
carnes, pingues ad medullam, viscosas ad nervos, et corticem, lubricas
ad folia, unctuosas ad semina, levem beneque digestam substantiam
ad flores; nisi pars omnis sensum attrahendi simile haberet,
et spiritus non intermaneret, qui coqueret, et partiretur alimentum?
Patent insuper in planta nervi et vene adhaerentes ossi, et
in his animam inhabitare necesse est, nam detecta undique cortice
moriuntur. At si ultra dimidium ossis secentur, dummodo relinquatur
cortex ex opposita parte, non moriuntur; quoniam spiritus
ipsarum crassus est, nec ita facile exhalat per sectiones alterius partis;
Sed trahit adhuc ipse rectis vasibus, quem exsucta terra subministrat
succum, reficiturque.
~ Praeterea ergo si plantis insunt ossa, medulla, nervi, venae fibrae,
corium, os, vestes, arma, et prolificatio, ne moriantur penitus, fatendum
est animalia esse, sensuque abundare. Hoc quidem argumentum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche